

Liber Leviticus*
Caput 23: Versus 22
Postquam,etc. Eadem superius dixisse videtur, sed ibi:Non complebitis missionem vestram;hic autem ait:Non secabitis eam usque ad solum,et differentiam innuit ipsa mutatio verborum.Segetem terrae,etc. Conversationis, cujus messio post resurrectionem Christi, et adventum Spiritus sancti, non tamen omnem scientiam, quam in futuro sumus habituri, tradit verbum praedicationis. Sunt enim quae nunc non possunt nobis revelari[Matth. 8.], unde in praedictis festivitatibus hanc legem interposuit.Pauperibus et peregrinis.LXX:pauperi et proselyto,id est Christo, qui non habuit ubi caput reclinaret, etin propria venit, et sui eum non receperunt.Hic solos intelligit qui remanent; unde:O altitudo sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus![Rom. 11.]